monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XXIX. > 14 > sectio 110 > 2 > 4
Ambrosius, Epistolarum classis I, 60, 3. <<<     >>> 5.

4.

1 Sed prius sacrae legis scita interrogemus; praetendis enim in tuis litteris, quod permissum hoc divino iure connubium huiusmodi pignoribus existimetur, eo quod non sit prohibitum.
2 Ego autem et prohibitum assero; quia cum leviora interdicta sint de patruelibus fratribus, multo magis hoc quod arctioris est plenum necessitudinis, interdictum arbitror.
3 Qui enim leviora astringit, graviora non solvit, sed alligat.